Glose
Sic enim,etc.[ID.]Prophetia est praeceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetae testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium.Posui te.Non ait,Posui vos,quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet.Posui te in lumen gentibus.[BEDA.]Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est,Saule, Saule, quid me persequeris?etc.